Roms Fernhandel mit Indien und China
 

 

Inhalt:

Seide:

griechisch: serikon; lateinisch: sericum

Seide wurde vielleicht schon von Herodot erwähnt, als erster aber spricht Admiral Nearchos, der im Auftrag Alexanders des Großen 326 v. Chr. die Küste von der Indusmündung bis zum Persischen Golf erkundete, von chinesischer Seide: Er bezeichnet sie als „Haut der Serer“. Der Begriff „ser“ geht wahrscheinlich auf die chinesische Bezeichnung der Seide, Si, zurück. [1]

Die erste Begegnung der Römer mit Seidenstoffen soll in der Schlacht bei Carrhae 53 v. Chr. stattgefunden haben. Nach Berichten des römischen Historikers Florus (Florus, epitomae 1,46) hatten die Parther die römischen Legionen unter der Führung des römischen Konsuls Crassus in die Wüste gelockt, dort ihre golden schimmernden Seidenbanner, die die Römer blendeten, ausgebreitet und so dem Gegner eine Übermacht vorgetäuscht. Crassus und seine Soldaten verloren Schlacht und Leben. Bezeichnungen wie „vexilla serica“(Seidenbanner) und „draconarius“(Drachenträger) zeigen, dass die Römer kurz darauf über die Herkunft der parthischen Fahnen Kenntnis hatten. [2]

Lange blieb den Römern allerdings die genaue Kenntnis über den Ursprung des nicht nur bei der römischen Damenwelt heißbegehrten Seidenstoffes im Unklaren. Der ältere Plinius berichtet noch im 1. Jh. n. Chr. in seinem Werk „Naturalis historia“, dass die „Serer den weißen Blattflor der wolletragenden Bäume mit Wasser besprengen und abkämmen.“ (Plinius, nat. hist. 6, 54)

Erst in der 2. Hälfte des 2. Jhs. n. Chr. beschreibt Pausanias die Seide als Produkt einer „achtbeinigen Raupe, die mit grünen Blättern gefüttert werde.“ [3]

Aber erst im 6. Jh. n. Chr. unter Kaiser Justinian soll es byzantinischen Mönchen gelungen sein, Eier der Seidenraupe nach Byzanz zu schmuggeln, wodurch die Herstellung der begehrten Seide dort möglich wurde. [4] Der kostbare Stoff wurde in Rom sehr schnell heimisch. Schon zu Beginn der Kaiserzeit gab es „Gewänder, Schleier, Kissen und Behänge aus und mit Seide. [5] Kaiser Caligula liebte Gewand aus Seide (Sueton, Caligula 52). Aber nicht nur die Herrscher, sondern auch „die Reichen waren seriatici vom Scheitel bis zur Sohle.“ [6] Verkauft wurde sie im Geschäftsviertel des VICUS TUSCUS  auf dem Forum Romanum. Der Dichter Martial erwähnt dies in einem seiner Epigramme (Martialis XI 27, 11 )

Aber auch Kritiker meldeten sich zu Wort wegen des enormen Geldabflusses, den der Handel mit Luxusgütern aus dem Osten hervorrief. Bereits unter Kaiser Tiberius wurde ein Gesetz erlassen, das  allzu ausschweifenden kostspieligen Lebensaufwand verbot (Tacitus, annales 3, 52-53) und der Kaiser selbst soll Männern das Tragen von Seide an Gewändern untersagt haben. Wie hoch die Ausgaben für kostspielige Importprodukte schätzungsweise jährlich waren, berichtet uns Plinius der Ältere (Plinius, nat.  hist. XII 84: hundert Millionen Sesterzen“)

zur Übersicht

Lateinische Texte

Florus, epitomae 1,46

Dum Gallos per Caesarem in septentrione debellat, ipse interim ad orientem grave volnus a Parthis populus Romanus accepit. Nec de fortuna queri possumus; caret solacio clades. Adversis et dis et hominibus cupiditas consulis Crassi, dum Parthico inhiat auro, undecim strage legionum et ipsius capite multata est. Et tribunus plebi Metellus exeuntem ducem hostilibus Diris devoverat, et cum Zeugma transisset exercitus, rapta subitis signa turbinibus hausit Euphrates, et cum apud Nicephorium castra posuisset, missi ab Orode rege legati denuntiave, percussorum cum Pompeio foederum Sullaque meminisset. Regiis inhians ille thensauris, nihil ne imaginario quidem iure, sed Seleuciae se responsurum esse respondit. Itaque dii foederum ultores nec insidiis nec virtuti hostium defuerunt. Iam primum, qui solus et subvehere commeatus et munire poterat a tergo relictus Euphrates, dum simulato transfugae cuidam Mazarae Syro creditur. Tum in mediam camporum vastitatem eodem duce ductus exercitus, ut undique hosti exponeretur. Itaque vixdum venerat Carrhas, cum undique praefecti regis Silaces et Surenas ostendere signa auro sericisque vexillis vibrantia. Tunc sine mora circumfusi undique equitatus in modum grandinis atque nimborum densa pariter tela fuderunt. Sic miserabili strage deletus exercitus. Ipse in conloquium sollicitatus, signo dato vivus in hostium manus incidisset, nisi tribunis reluctantibus fugam ducis barbari ferro occupassent. Filium ducis paene in conspectu patris idem telis operuerunt. Sic quoque relatum* caput ludibrio hostibus fuit. Reliquiae infelicis exercitus, quo quemque rapuit fuga, in Armeniam, Ciliciam Syriamque distractae, vix nuntium cladis rettulerunt. Caput eius recisum cum dextera manu ad regem reportatum ludibrio fuit, neque indigne. Aurum enim liquidum in rictum oris infusum est, ut cuius animus arserat auri cupiditate, eius etiam mortuum et exsangue corpus auro ureretur.

zur Übersicht

Plinius, naturalis historia VI

[54] primi sunt hominum qui noscantur Seres, lanicio silvarum nobiles, perfusam aqua depectentes frondium canitiem, unde geminus feminis nostris labos redordiendi fila rursusque texendi: tam multiplici opere, tam longinquo orbe petitur ut in publico matrona traluceat. Seres mites quidem, sed et ipsi feris similes coetum reliquorum mortalium fugiunt, commercia exspectant.

[101] Secuta aetas propiorem cursum tutioremque iudicavit, si ab eodem promunturio Sigerum portum Indiae peteret, diuque ita navigatum est, donec conpendia invenit mercator lucroque India admota est: quippe omnibus annis navigatur, sagittariorum cohortibus inpositis; etenim piratae maxime infestabant. nec pigebit totum cursum ab Aegypto exponere, nunc primum certa notitia patescente: digna res, nullo anno minus HS·|D| imperii nostri exhauriente India et merces remittente, quae apud nos centiplicato veneant.

[104] navigare incipiunt aestate media ante canis ortum aut ab exortu protinus veniuntque tricesimo circiter die Ocelim Arabiae aut Canen turiferae regionis. est et tertius portus qui vocatur Muza, quem Indica navigatio non petit nec nisi turis odorumque Arabicorum mercatores. intus oppidum, regia eius, appellatur Sapphar, aliudque Save. Indos vento hippalo navigant diebus XL ad primum emporium Indiae Muzirim. non expetendum propter vicinos piratas, qui optinent locum nomine Nitrias, neque est abundans mercibus; praeterea longe a terra abest navium statio, lintribusque adferuntur onera et egeruntur. regnabat ibi, cum proderem haec, Caelobothras.

[105] alius utilior portus gentis Neacyndon, qui vocatur Becare. ibi regnabat Pandion, longe ab emporio in mediterraneo distante oppido quod vocatur Modura. regio autem, ex qua piper monoxylis lintribus Becaren convehunt, vocatur Cottonara. quae omnia gentium portuumve aut oppidorum nomina apud neminem priorum reperiuntur, quo apparet mutari locorum status.

[106] ex India renavigant mense Aegyptio Tybi incipiente, nostro Decembri, aut utique Mechiris Aegyptii intra diem sextum, quod fit intra idus Ianuarias nostras: ita evenit ut eodem anno remeent. navigant autem ex India vento volturno et, cum intravere Rubrum mare, Africo vel austro. nunc revertemur ad propositum.

zur Übersicht

Suetonius, de vita Caesarum, Caligula 52

Vestitu calciatuque et cetero habitu neque patrio neque ciuili, ac ne uirili quidem ac denique humano semper usus est. Saepe depictas gemmatasque indutus paenulas, manuleatus et armillatus in publicum processit; aliquando sericatus et cycladatus; ac modo in crepidis uel coturnis, modo in speculatoria caliga, nonnumquam socco muliebri; plerumque uero aurea barba, fulmen tenens aut fuscinam aut caduceum deorum insignia, atque etiam Veneris cultu conspectus est. triumphalem quidem ornatum etiam ante expeditionem assidue gestauit, interdum et Magni Alexandri thoracem repetitum e conditorio eius.

zur Übersicht

Martialis XI 27

Ferreus es, si stare potest tibi mentula, Flacce,
    cum te sex cyathos orat amica gari,
vel duo frusta rogat cybii tenuemve lacertum
    nec dignam toto se botryone putat;
cui portat gaudens ancilla paropside rubra
    allecem, sed quam protinus illa voret;
aut cum perfricuit frontem posuitque pudorem,
    sucida palliolo vellera quinque petit.
At mea me libram foliati poscat amica,
    aut virides gemmas sardonychasve pares,
nec nisi prima velit de Tusco Serica vico
    aut centum aureolos sic velut aera roget.
Nunc tu velle putas haec me donare puellae?
    Nolo, sed his ut sit digna puella volo.

zur Übersicht

Tacitus, Annales III 52 – 55

 [52] C. Sulpicius D. Haterius consules sequuntur, inturbidus externis rebus annus, domi suspecta severitate adversum luxum qui immensum proruperat ad cuncta quis pecunia prodigitur. sed alia sumptuum quamvis graviora dissimulatis plerumque pretiis occultabantur; ventris et ganeae paratus adsiduis sermonibus vulgati fecerant curam ne princeps antiquae parsimoniae durius adverteret. nam incipiente C. Bibulo ceteri quoque aediles disseruerant, sperni sumptuariam legem vetitaque utensilium pretia augeri in dies nec mediocribus remediis sisti posse, et consulti patres integrum id negotium ad principem distulerant. sed Tiberius saepe apud se pensitato an coerceri tam profusae cupidines possent, num coercitio plus damni in rem publicam ferret, quam indecorum adtrectare quod non obtineret vel retentum ignominiam et infamiam virorum inlustrium posceret, postremo litteras ad senatum composuit quarum sententia in hunc modum fuit.

 [53] 'Ceteris forsitan in rebus, patres conscripti, magis expediat me coram interrogari et dicere quid e re publica censeam: in hac relatione subtrahi oculos meos melius fuit, ne, denotantibus vobis ora ac metum singulorum qui pudendi luxus arguerentur, ipse etiam viderem eos ac velut deprenderem. quod si mecum ante viri strenui, aediles, consilium habuissent, nescio an suasurus fuerim omittere potius praevalida et adulta vitia quam hoc adsequi, ut palam fieret quibus flagitiis impares essemus. sed illi quidem officio functi sunt, ut ceteros quoque magistratus sua munia implere velim: mihi autem neque honestum silere neque proloqui expeditum, quia non aedilis aut praetoris aut consulis partis sustineo. maius aliquid et excelsius a principe postulatur; et cum recte factorum sibi quisque gratiam trahant, unius invidia ab omnibus peccatur. quid enim primum prohibere et priscum ad morem recidere adgrediar? villarumne infinita spatia? familiarum numerum et nationes? argenti et auri pondus? aeris tabularumque miracula? promiscas viris et feminis vestis atque illa feminarum propria, quis lapidum causa pecuniae nostrae ad externas aut hostilis gentis transferuntur?

[54] 'Nec ignoro in conviviis et circulis incusari ista et modum posci: set si quis legem sanciat, poenas indicat, idem illi civitatem verti, splendidissimo cuique exitium parari, neminem criminis expertem clamitabunt. atqui ne corporis quidem morbos veteres et diu auctos nisi per dura et aspera coerceas: corruptus simul et corruptor, aeger et flagrans animus haud levioribus remediis restinguendus est quam libidinibus ardescit. tot a maioribus repertae leges, tot quas divus Augustus tulit, illae oblivione, hae, quod flagitiosius est, contemptu abolitae securiorem luxum fecere. nam si velis quod nondum vetitum est, timeas ne vetere: at si prohibita impune transcenderis, neque metus ultra neque pudor est. cur ergo olim parsimonia pollebat? quia sibi quisque moderabatur, quia unius urbis cives eramus; ne inritamenta quidem eadem intra Italiam dominantibus. externis victoriis aliena, civilibus etiam nostra consumere didicimus. quantulum istud est de quo aediles admonent! quam, si cetera respicias, in levi habendum! at hercule nemo refert quod Italia externae opis indiget, quod vita populi Romani per incerta maris et tempestatum cotidie volvitur. ac nisi provinciarum copiae et dominis et servitiis et agris subvenerint, nostra nos scilicet nemora nostraeque villae tuebuntur. hanc, patres conscripti, curam sustinet princeps; haec omissa funditus rem publicam trahet. reliquis intra animum medendum est: nos pudor, pauperes necessitas, divites satias in melius mutet. aut si quis ex magistratibus tantam industriam ac severitatem pollicetur ut ire obviam queat, hunc ego et laudo et exonerari laborum meorum partem fateor: sin accusare vitia volunt, dein, cum gloriam eius rei adepti sunt, simultates faciunt ac mihi relinquunt, credite, patres conscripti, me quoque non esse offensionum avidum; quas cum gravis et plerumque iniquas pro re publica suscipiam, inanis et inritas neque mihi aut vobis usui futuras iure deprecor.'

[55] Auditis Caesaris litteris remissa aedilibus talis cura; luxusque mensae a fine Actiaci belli ad ea arma quis Servius Galba rerum adeptus est per annos centum profusis sumptibus exerciti paulatim exolevere. causas eius mutationis quaerere libet. dites olim familiae nobilium aut claritudine insignes studio magnificentiae prolabebantur. nam etiam tum plebem socios regna colere et coli licitum; ut quisque opibus domo paratu speciosus per nomen et clientelas inlustrior habebatur. postquam caedibus saevitum et magnitudo famae exitio erat, ceteri ad sapientiora convertere. simul novi homines e municipiis et coloniis atque etiam provinciis in senatum crebro adsumpti domesticam parsimoniam intulerunt, et quamquam fortuna vel industria plerique pecuniosam ad senectam pervenirent, mansit tamen prior animus. sed praecipuus adstricti moris auctor Vespasianus fuit, antiquo ipse cultu victuque. obsequium inde in principem et aemulandi amor validior quam poena ex legibus et metus. nisi forte rebus cunctis inest quidam velut orbis, ut quem ad modum temporum vices ita morum vertantur; nec omnia apud priores meliora, sed nostra quoque aetas multa laudis et artium imitanda posteris tulit. verum haec nobis [in] maiores certamina ex honesto maneant. 

zur Übersicht

Plinius, naturalis historia XII

[84] minimaque computatione miliens centena milia sestertium annis omnibus India et Seres et paeninsula illa imperio nostro adimunt: tanti nobis deliciae et feminae constant. quota enim portio ex illis ad deos, quaeso, iam vel ad inferos pertinet?

[1] Baumer, Christoph, Die Südliche Seidenstraße – Inseln im Sandmeer: Versunkene Kulturen der Wüste Taklamakan, Mainz 2002, S. 10

[2] ebenda S. 12

[3] ebenda S. 10

[4] Irmscher, Lexikon der Antike S.513

[5] Heimberg, Ursula, Gewürze, Weihrauch, Seide – Welthandel in der Antike, Waiblingen 1981, S. 29

[6] ebenda S. 29

Dieser Artikel wurde hergestellt von:
Elisabeth Peterseil